De animalculis domesticis

Salvete auditores auditricesque singuli universi,

diutissime homines iam una cum animalibus habitant et vivunt. Eadem in domos suas assumpserunt, ut imprimis eorum utilitate fruerentur. Nam spectabant ad cibos vario modo praebendos et ad opera quaedam exhibenda. Sed decursu temporis homines etiam sensualiter cum eis coniungebantur.

 

Hodiernis autem temporibus permulti homines animalculum quoddam in habitatione sua habent, quod non propter opera quaedam praestanda vel similia sibi acquisiverant. Dicitur vero numerus hominum, qui una cum animali domestico vivunt, tempore moderno multo maior esse quam prioribus saeculis atque multum auctus esse. Itaque illa animalia ad merum delectamentum possessorum spectant. Multi autem bestiolam suam, quacum vivunt, valde amant et valde curant. Non solum nomen ei imponunt, quo eam vocent, sed saepe insuper nominibus quibusdam blandis eam appellant. Bestiolis suis bonum locum in habitationibus praebent, pabulum bonum - interdum exquisitum - eis donant, cum eis ambulant, cum eis ludere solent easdemque mulcent.

 

Multa genera animalium habentur tamquam domestica. Plerumque autem una cum hominibus vivunt canes et cattae. Sed etiam inveniuntur aves, criceti, mures, lepores, sues marinae, testudines et multa similia. Homines vero quidam animalia magis exotica praeferunt. Assumunt enim exempli gratia serpentes, magnas araneas vel crocodilos. Sed imprimis talibus in bestiis, sed etiam in illis animalculis magis usitatis semper est quaestio, num eadem convenienter secundum naturam suam tractentur et vivere possint in habitationibus humanis.

 

Nonnulli autem homines bestiolas suas nimis amant, ut ita dicam. Eos enim tractant tamquam homines neque sicut animalia, eos interdum nimis saginare solent, quia indesinenter eis gaudia afferre volunt. Interdum etiam conspiciuntur animalia domestica, quae ab dominis suis induta sunt vestimentis (talia saepius in canibus conspiciuntur). Gerunt tunc exempli gratia amiculum plasticum contra pluviam vel thoracem laneum contra frigora, tamquam pellem propriam non habeant. Hunc autem in modum homines animalia sua potius vexant quam aliquid boni eis faciunt, et hoc quidem ex nimio amore.

 

Sunt etiam homines, qui ex desiderio quodam vel gaudio quodam animal domesticum quadamtenus indeliberate sibi emunt et deinde animadvertunt se cum eo agere non valere vel animal curam desiderare, quam variis ex causis exhibere nolunt. Talis autem condicio saepe est causa, cur tales homines bestias suas non convenienter vel male tractent vel etiam foede aliquo loco relinquant.

 

Tamen plerique homines animalcula sua domestica optime curant et ab ipsis etiam vere amantur. Illa vero conviviscentia cum animalculis est vere iucunda, amabilis et etiam hominibus salubris. Nam animalcula talia multas iucunditates et gaudia praebent. Eorum enim praesentia valetudo hominum bene curatur, hominum animi exhilarantur atque saepe etiam condiciones psychicae bene curantur, ut scientifici investigationibus pluribus invenerunt.

 

Itaque cum bestiolis vestris domesticis, si quae vobis sunt, bene vos habeatis et vivatis et - si nullae vobis sunt - gaudeatis cum illis, qui bestiolis suis fruantur.

 

Optime valete.