Nuntii Latini mensis Aprilis 2002…
Recitator: Volker Lütjens
Caedes horrifica in urbe Erfurto
Mense Aprili exeunte caedes atrocissima in urbe Erfurto facta est. Iuvenis quidam armatus scholam intravit, ut magistros necaret. Postquam sedecim [16] homines caesi sunt, auctor necis se ipsum interfecit. Ille videtur se ulcisci voluisse, quod nuper e schola expulsus erat. Tale facinus crudele numquam antea in Germania factum est.
Imperium Leo Kirch negotiatoris corruit
Societas KirchMedia, cui mercatura pellicularum cinematographicarum et transmissionum televisificarum quaestui erat, aere diruta est. Hic enim complexus mercatorius, qui inter maximos Europae fuerat, pronuntiavit aes alienum, quod postremo ad sex miliarda Euronum conflatum erat, solvi non iam posse. In Germania nullum umquam maius naufragium fortunarum post bellum secundum mundanum accidit.
Legatio Colin Powell ministri irrita
E regione Orientis Proximi Colin Powell ab exteris rebus minister Civitatum Unitarum Americae irritus domum rediit, quod indutias inter Israelianos et Palaestinenses perficere non potuit. Palaestinenses, quorum impetibus homines caedi pergunt, Israelianis crimini dant illos in pugnis, quae in oppido Dienin commissae sunt, magnam caedem fecisse. Consilium Securitatis Nationum Unitarum decrevit de his rebus collegium inquisitorium institui.
Ad militiam obligari a constitutione Germanica non abhorret
Iuvenes ad militiam vocari non discrepat a constitutione Germaniae. Quo iudicio summae rei publicae consilium querellae adversatum est, qua postulabatur, ne quis officio militiae teneretur nisi voluntarius. Praeterea declaratum est non alienum esse a pari iuris condicione mulierum virorumque servanda viros tantum ad militiam obligari.
Impetus terroristicus in Tunesia
Dierbae in insula Tunesiae vasa gasaria autocineto onerario imposita ante synagogam displosa sunt. Quare multi homines aut mortui sunt aut gravia vulnera acceperunt. Inter eos fuit grex Germanorum, qui, ut illud aedificium celebre viserent, laophoro eo advecti erant. Adhuc mortui sunt duodeviginti [18] homines, inter quos tredecim [13] Germani. Non iam dubitatur displosionem illam machinatione terroristarum factam esse.
Commutatio rerum Magdeburgi
civitate Saxonia-Anhaltino factis, cum Factio Socialis Democratica Germaniae calamitate quasi Cannensi affecta dimidium fere suffragiorum perderet. Democraticis Liberis post octo annos tandem rursus licebit in sellis curiae Magdeburgensis sedere. Reinhard Höppner, praeses civitatis Saxoniae-Anhaltini, se magistratu abdicaturum totumque e re publica recessurum esse pronuntiavit. Sunt, qui dicant Gerhard Schröder cancellarium clade nuntiata consternatum iterum iterumque exclamavisse: "Reinhard Höppner, suffragia redde!"
Brema certaminis pedifollici mundani particeps non erit
Stadium Visurgis Bremae situm pediludia certaminis pedifollici mundani anno bis millesimo sexto [2006] in Germania futuri non videbit. Henning Scherf magister civium Bremenses a principibus societatis pedifollicae Germaniae male praveque deceptos esse questus est. Nam Egidius Braun, pristinus ille praefectus societatis pedifollicae, publice promiserat Bremam in locis pediludiorum certaminis mundani fore.
Novum museum in loco victoriae Arminii celebris
Magno cum apparatu in vico Kalkriese dedicatio musei novi celebrata est, quod in loco cladis Varianae famosae exstructum est. Per multa saecula dubitabatur, ubinam illa pugna facta esset, qua Germani anno nono p. Chr. n. Romanos Arminio duce "in saltu Teutoburgiensi" devicerant tres legiones occidentes. Ante quattuordecim [14] autem annos reliquiis quibusdam casu detectis illud dubium plane sublatum esse videtur. Huic celebritati interfuit etiam Romano Prodi Commissioni Europaeae praesidens.
Artificia Graeca in urbe Berolino exponuntur
"Vetustas Graeca - sitne aliquid fictum an factum" disputant ii, qui electa artificia Graeca in Aedibus Martin Gropius composuerunt. Opera quinto et quarto saeculo a.Chr.n. facta inspici possunt, quo in tempore ars Graeca floruisse dicitur. In his operibus exstruendis pars ornamentorum lapideorum, quae Heroum in oppido Trysa situm ornaverant, dilapsa et fracta est. Artificia reliqua usque ad diem secundum mensis Iunii visitari possunt.
Loriot Praemium Eulenspiegel adeptus
Victor von Bülow vel Loriot a Bremensibus Praemio Till Eulenspiegel affectus est. Hic tamquam Till Eulenspiegel curavisse dicitur, ut homines quasi in speculum intuentes vitas et mores cognoscerent. Plerique ludi huius hominis urbani in aedibus Radiophoniae Bremensis perfecti sunt. Victor von Bülow spatium vitae, quod Bremae emensus erat, prosperrimum et felicissimum fuisse affirmavit.
Elisabeth secundae reginae mater mortua
Mater reginae anno centesimo secundo vitae in Windsor palatio suo mortem obiit. Cives Britanniae ei nomen amoris plenum materculae reginae dederunt, quod plebi dilectissima erat.
Et nunc: Tempestas
Si quicquam post longam saevitiam hiemis optanti optigit umquam insperanti, nihil gratius esse potest quam ver. Ut in carminibus Buranis (Carm. amatoria 136,1)
scriptum est:
Omnia Sol temperat
purus et subtilis,
novo mundo reserat
faciem Aprilis;
ad Amorem properat
animus herilis
et iocundis imperat
deus puerilis.
Quamquam multo etiam calidius fieri oportet, ut gaudiis veris fruamur, animo non deficiamus: aestas crescit eundo.
Glossarium
Latein |
|
Deutsch |
|
Englisch |
pellicula cinemato-graphica |
|
Film |
|
movie |
transmissio televisifica |
|
Fernsehübertragung |
|
television broadcast |
aere dirui |
|
insolvent werden |
|
go bankrupt |
complexus mercatorius |
Konzern |
combine |
||
aes alienum |
Schulden |
debts |
||
miliardum |
|
Milliarde |
|
billion (US), 1000 millions (GB) |
naufragium fortunarum |
|
Bankrott |
|
bankrupt |
|
|
|
|
|
Oriens Proximus |
|
Naher Osten |
|
Middle East |
irritus |
|
erfolglos |
|
without success |
dicio |
|
Verwaltung |
|
government |
perscrutare |
|
durchsuchen |
|
search, scour |
|
|
|
|
|
summae rei publicae consilium |
|
Verfassungsgericht |
|
constitutional court |
querella |
|
Klage |
|
action, suit |
officio teneri |
|
verpflichtet sein |
|
be obliged |
|
|
|
|
|
vas gasarium |
|
Gasbehälter |
|
gas canister |
autocinetum onerarium |
|
Lieferwagen |
|
van |
displodi (pass.) / displosio |
|
explodieren / Explosion |
|
explode / explosion |
laophorum |
|
Autobus |
|
bus, coach |
machinatio |
|
Terroranschlag |
|
terrorist attack |
dedicatio |
|
Einweihung, Eröffnung |
|
opening |
celebritas |
|
Feierlichkeit |
|
festivity |
vetustas Graeca |
|
griechische Klassik |
|
classical Greek period |
Alii nuntii
De congressu amicorum linguarum Latinae et Graecae
"Litterae Latinae et Graecae numquam evanescent" - id quidem sibi persuasum habent magistri et professores, qui linguam Latinam et Graecam docent. Qui hoc anno - ad numerum fere mille - in urbem Dresdam convenerunt, ut de his quaestionibus disputarent: Quanti aestimari potest his quidem temporibus studium linguae Graecae et Latinae? Cur etiam hodie litteris antiquorum hereditate nobis relictis studeamus? Neque philologi ipsi modo, sed etiam alii gravissimi et dignitate praediti homines, in his Theo Sommer, ille editor commentarii periodici DIE ZEIT, multis et iustis de causis studium humanitatis non neglegendum esse censuerunt. "Praemio humanitatis", quod secundo quoque anno homini de humanitate merito a societate linguae Graecae et Latinae faventium tribuitur, hoc anno Alfred Grosser, ille auctor Franco-Gallicus, affectus est.
De museo novo in Kalkriese
Ante diem undecimum Kalendas Maias (21.4.)in vico Kalkriese prope oppidum Osnabrück sito, museum novum a Sigmar Gabriel, primo ministro Saxoniae Inferioris, apertum est. Ibi duo milia fere annorum reliquiae Vari legionumque eius iacent, postquam anno nono post Christum natum tres legiones Romanae (XVII., XVIII., XIX.) a Germanis Arminio Cherusco duce proelio devictae sunt. Paucis modo annis ante hic maestus locus illius cladis Varianae "in saltu Teutoburgiensi" factae, qui tot annos a tot viris prudentibus frustra quaesitus erat, repertus est. Hunc verum locum pugnae esse apparet ex magna copia rerum militarium et nummorum Romanorum ibi inventorum, quos ante annum nonum post Christum natum signatos esse constat. Museum, quod opus novum ac huic tempori aptum est, a visitatoribus quasi explorari potest. Locus pugnae, qui a Tacito in Annalibus (I,61) perscribitur, nunc hortus archaeologicus factus est.