De iucunditate ciborum

 

Salvete auditrices auditoresque singuli universi,

cibi, ad quos etiam potulenta pertinent, sunt - generaliter dictum - fundamentum vitae nostrae. Qua de causa necessarium est, ut cottidie saltem aliquatenus de cibis cogitemus. Multis autem in regionibus orbis terrarum plus minusve divitibus nulla difficultas exstat, qua cives cibos suos sibi acquirant. In iisdem regionibus etiam saepe fit, ut nonnulli, quia eis cura de tali re non est, neglegenter de cibis agant. Talis neglegentia varias formas habere potest: nam nonnulli indiscriminatim omnia devorant, quae eis in manus incidunt, cum eis maximi momenti sit copia ciborum et sensus manducandi; alii facile cibos, qui adhuc bene se habent, proiciunt, quia sapor eis non ita placet; alii vero tantummodo cibos, quos exquisitissimos putant, quaerunt et de rebus simplicibus nares corrugant.

 

Tamen, etiamsi comestio est necessitas, in cibis semper invenitur etiam iucunditas quaedam. Talis sensus bonus iam incohatur in aspectu sive cibi nondum tractati sive cibi bene praeparati. Etiam odor bonus non est neglegendus. Nam exempli gratia odor panis vel placentae recenter ex furno extractae est valde attractivus, vel etiam odor cafeae recenter paratae nonnullis hominibus iam est summitas iucunditatis, antequam primum haustulum sumpserint. Etiam nidor carnis assatae nonnullis salivam iam excitat. Quidam autem odores non tam vehementes sunt, ut ex longinquo iam percipiantur. Sic exempli gratia, cum nares supra hyalum ponantur, vinum odorem bonum exserit, et unumquodque genus aliter odoratur. Hac in re permulta alia exempla inveniri possunt, tantummodo sensus aperire necessarium est.

 

Sed magni momenti certe est etiam ciborum sapor ipse. Quid enim prodest optimus aspectus, si res ipsa de nihilo vel male sapit. Cibi vero exquisitissimi, qui ab coquo stelliculis exornato artificiose atque excellenter praeparati sunt, certe plerumque sunt magnum delectamentum et culmen quoddam gustus. Iucunditas autem hac quoque in re saepe in eo est, quod tales cibos non soli sumere solemus, sed una cum aliis, id est - si res bene se habent - una cum amicis. Tunc iucunditas in gaudio communicato atque colloquiis bonis augetur.

 

Tamen non solum in talibus comestionibus sollemnibus, ut ita dicam, iucunditas ciborum constat, sed etiam - et verisimiliter imprimis - in cibis magis simplicibus. Quid enim iucundius exstat quam quadra panis recentis, quae fortasse insuper butyro oblita est? Quid melius sapit quam frustulum casei boni? Quid pulchrius est quam dentes inserere in fructus recentes atque eorum saporem in palatu sentire? Unusquisque homo hanc seriem continuare potest, cum certe unusquisque cibum quendam habet, quem praediligit. Talis autem aestimatio alicuius cibi saepe etiam cohaeret cum memoria singulorum. Nam ea, quae aliquibus condicionibus nobis iucundis sumpsimus, plerumque etiam in posterum nobis sapiunt.

 

In unaquaque autem regione exstant cibi speciales ibidem praedilecti atque magni aestimati, quae condicio cohaeret cum terra ipsa, cum eius historia atque traditione. Nonnullis vero cibis homines aliarum regionum assuefieri debent. Tamen hodiernis temporibus maximum emolumentum est in eo, quod propter itinera frequentiora plures experientias facere valemus et quod propter mundum magis internationalem factum cibos, qui aliquando extranei fuerunt, etiam in patriis nostris saepius invenimus eisque frui possumus.

 

Gaudeatis ergo, si condicio bona vobis est, de cibis vestris regionalibus et de cibis internationalibus. Et in hoc gaudio et iucunditate nolite illorum oblivisci, quorum sors non est tam opportuna.

 

Optime valete.