De ieiunio

Salvete auditores auditricesque maxime honorabiles,

in emissione mensis praeteriti nonnulla protulimus de iucunditate ciborum. Sed cum hoc themate arte cohaeret aliud thema, quod hodie breviter tractare volumus. Nam agitur de ieiunio. Tamen etiam hoc thema plures aspectus habet.

 

Nam in plerisque religionibus spatia quaedam temporis ieiunio sunt destinata. Tunc ieiunium spectat ad condicionem spiritalem, ad praeparationem festi maioris, ad purgationem quandam internam et ad similes aspectus. Tali autem ieiunio interdum non solum consumptio ciborum minuitur, sed etiam aliae res delectabiles et commodae ne fiant vel modo restricto fiant oportet.

 

Tamen aliud genus ieiunii, quod imprimis ad corpus spectat, id est ad valetudinem stabiliendam vel ad gracilitatem servandam et acquirendam, hodiernis temporibus maioris momenti esse videtur. Nonnulli enim homines propter aliquem morbum cibos quosdam vitare coacti sunt. Hoc in conexu varia exempla et variae possibilitates inveniuntur.

 

Sed multi homines in regionibus industrialibus et divitioribus viventes hodiernis temporibus propter nimis bonam comestionem pondus corporale nimis magnum habent et secum ferunt. Qua de causa iidem necessario interdum hoc pondus minuere et amittere ieiunio adhibito conantur. Tamen hac in re effectus non semper est tam prosper quam exspectatur. Exhibentur enim et praebentur multa genera diaetae, quae dicitur, quibus maximus effectus promittitur. Dicuntur homines quibusdam diaetis plura chiliogramma intra paucos dies vel paucas septimanas amittere. Interdum hoc quidem verum est, id quod de pondere initiali dependet. Tamen plerumque talis effectus, si nimis celeriter acquiritur, non est diuturnus, quia ieiunio stricto finito multi homines pondus iterum acquirunt, et hoc quidem saepe maius quam antea. Hic effectus cohaeret cum generali dispositione corporis humani et apud peritos est iam notissimus. Si ergo aliquid necessarium est ad pondus minuendum, comedendi consuetudines non ita prosperae generaliter sunt mutandae, ut pondus stabiliter minuatur.

 

Sed etiam alius aspectus huius thematis est hic: permulti homines in regionibus nostris decursu vitae minimum unam diaetam experti sunt, ut saltem nonnulla chiliogramma amitterent. Dixi autem -minimum unam diaetam_, quia multi homines iterum iterumque tale ieiunium incohant. Et hoc quidem ex pluribus causis. Nam sive genus diaetae eis non placuit vel non conveniebat sive inter diaetam ipsam ieiunium iam finiunt, quia satis magna disciplina eis deerat vel effectus exspectatus non satis celeriter apparuit, sive paulo post ieiunium finitum pondus initiale vel maius pondus iterum habent, qua de causa post aliquod spatium temporis denuo conamen faciendum esse putant. Sed sunt etiam homines, imprimis mulieres, quae ad gracilitatem servandam quasi diuturnam diaetam sequuntur et servant. Hac in re pondus obiectivum saepe non iam respicitur, cum illae subiective semper putent se nimis crassas esse. Hoc quidem arte cohaeret cum imagine pulchritudinis, quae in societate humana publice exhibetur atque propagatur et qua hominibus insinuatur tantummodo corpora gracilia esse pulchra. Talis autem perceptio corporum potest apud nonnullas mulieres - imprimis iuveniles - ad morbos quosdam satis periculosos perducere. Nam eaedem non solum nimium ieiunium servant, sed etiam decursu temporis condicio ita augetur, ut anorexia laborent vel etiam cibos modo sumptos evomant. Insuper medicaminibus adhibitis famem supprimere vel digestionem incitare conantur. Haec quidem condicio usque nunc imprimis ad mulieres spectat, quamvis hodiernis temporibus viri iuveniles non iam excludantur et etiam in talem muscipulam incidant.

 

Tamen interdum in in comedendo copiam ciborum minuere, nimium adipis vitare et magis legumina fructusque comedere est propositum vere bonum ad valetudinem prosperam servandam. Omnis autem nimietas et exaggeratio - sicuti in omnibus rebus - est a malo.

 

Optime valete.