Nuntii Latini 16.5.2003
SARS VAGARI PERGIT
Morbus SARS sive severum acutum respiratorium syndroma, quae etiam pneumonia atypica appellatur, non tantum in Asia et America septentrionali grassatur, sed etiam in quibusdam terris Europae vagari coepit. In Finnia primus morbi casus verisimilis in iuvene repertus est, qui paucos dies in urbe Toronto fuerat. SARS rei periegeticae damna in illis quoque terris attulit, in quibus rariores contagiones exstiterunt. Nam viatores Indiam, Indonesiam, Malesiam, Philippinas Thailandiamque eodem modo vitaverunt quam Sinas, Hongcongum et Singapuram, quae morbo maxime afflictantur. SARS peregrinos magis sollicitare videtur quam ictus terroristicus anno proximo in insula Balio factus. Cum homines terras, ubi SARS vagatur, petere non audeant, societates aëriae graviora damna quam inter bellum Iraquicum capiunt. Apud Sinenses morbo affectorum numerus iam quinque milia superat; in toto orbe terrarum aegrotantes sunt plus septem milia, ex quibus mortui circiter sescenti. Hi numeri, admodum approximativi, in dies singulos crescunt. Postquam primus morbi casus mense Februario apud Sinenses apparuit, contagio paulatim per orbem vagata est neque adhuc retineri potuit. Letalitas morbo affectorum ab initio contagionis ad octo fere centesimas aucta est et adhuc augeri posse aestimatur.
QUSAI HUSSEIN MILIARDUM RAPUIT
Uno die ante, quam primae bombae in Bagdatum ceciderant, Qusai, filius praesidentis Saddam Hussein, ingentem summam pecuniae ex argentaria centrali Iraquiae arripuit. Aliquot magistratibus comitantibus in illam argentariam venit et officialibus mandatum praesidentis ostendit, ex quo miliardum dollarorum sibi numeraretur. Neque officiales facere potuerunt, quin illi parerent. Filio igitur praesidentis nongentas miliones dollarorum, quae ex chartulis nummariis centum dollarorum constabant, et centum miliones euronum tradiderunt. Chartularum copia tanta fuit, ut grex virorum, per duas horas laborans, illis tres autocarros oneraret. Nuper magistratus Americani nuntiaverunt maiorem partem praedae forsitan iam mense Aprili a militibus Americanis repertam esse. Nihilo minus rapina a Qusai facta inter maxima omnium latrocinia numeranda est. Si chartulae nummariae ab eo arreptae alia super aliam struerentur, turris pecuniaria uno chiliometro altior ex illis fieret.
PETROBURGUM, URBS CCC ANNORUM
Petroburgum, megalopolis Russiae, anniversarium trecentesimum agit. Nam mense Maio, anno millesimo septingentesimo tertio, Petrus Magnus, imperator Russorum, decrevit, ut in faucibus Nevae fluminis castrum Petri et Pauli muniretur. Sollemnitates, quibus origo urbis celebratur, iam incohatae per totam aestatem continuabuntur.
Nuntios Latinos 16.5.2003 redegit Tuomo Pekkanen