Nuntii Latini 23.5.2003
TRACTATUS ANTITABACARIUSOrdo mundi sanitarius (WHO) primum omnium temporum tractatum antitabacarium comprobavit, de quo per quattuor annos disputatum erat. Delegati centum nonaginta duarum nationum Genavae de conventione consenserunt, qua commercium tabaci et mos fumificandi coercerentur. E.g. praeconia mercium tabacariarum esse circumscribenda et capsulas tabaci textibus et picturis monitoriis ornandas. Nationes, quae tractatui subscripserunt, programmatis antitabacariis maiores quam ante pecunias tribuere debent atque vectigalibus tabaco impositis et pretio eius moderando contendere, ut fumificationem restringant. Ordo mundi sanitarius censet quinas miliones hominum, quorum maior pars in terris egentioribus vivant, quotannis tabaco perire.
PAPA NOVOS SANCTOS CANONIZAVITDie Dominico (18.5.) Summus Pontifex Ioannes Paulus II quattuor novos sanctos canonizavit, inter quos monacham Polonicam, quae in Finnia vixerat. Illa est mater Ursula Ledochowska, ex familia nobili oriunda, quae ab anno millesimo nongentesimo undecimo in communi Finnico Terijoki triennium habitavit. Ibi institutum catholicum condidit, linguam Finnicam didicit, orationes et cantiones catholicas et partem Catechismi Finnice vertit. Finnia, quae post primum bellum mundanum sui iuris facta est, erat illo tempore pars imperii Russiae.
Finnia relicta Ursula per Suetiam et Daniam in patriam revertit, ubi ordinem Ursulinarum canarum condidit. Ille ordo imprimis pueris et iuvenibus educandis atque hominibus afflictis adiuvandis operam navat. Anno millesimo nongentesimo undequadragesimo mater Ursula Romae diem obiit supremum et brevi postea sanctam venerationem apud catholicos habere coepit. Abhinc viginti annos mense Iunio a Summo Pontifice in numerum beatorum relata est.
AMNESTIA INTERNATIONALIS ACCUSATAmnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, terras industriales accusavit, quod regiminibus, quae iura humana violarent, arma bellica ministrarent. Arma ab illis vendita esse e.g. in Israelem, Columbiam, Afganistaniam, Senegaliam. Gregem octo nationum industrialium maximam in orbe terrarum copiam armorum exportare. Ex relatione ab Amnestia divulgata USA, Russia, Francia, Britannia, Germania, Canada, Italia, Iaponia tractatus internationales violant, cum arma illis venditant, a quibus ad crudelitatem exercendam adhiberi possint. Idem ordo flagitavit, ut Consilium Securitatis nomina societatum mercatoriarum divulgaret, quae arma biologica et chemica in Iraquiam exportavissent.
DE TEMPESTATEIn civitate Indiae, cui nomen Andhra Pradesa, minime quinquaginta homines calore perierunt, cum temperatura aëris prope quinquaginta gradus Celsianos ascendisset. In Finnia autem ver est amoenissimum, aves migratoriae reverterunt et lux solis etiam in regionibus meridionalibus per duodeviginti horas durat.
Nuntios Latinos 23.5.2003 redegit Tuomo Pekkanen