Nuntii Latini 6.6.2003
BUSH ET PUTIN CONVENERUNT
Russia et Civitates Americae Unitae, quamvis discordiam belli Iraquici habuerint, tamen cooperationem strategicam continuaturae sunt. Etiam armis nuclearibus propagandis communi consilio finem imponere conabuntur. His fere verbis praesidentes George Bush et Vladimir Putin Petropolim congregati de summis rebus inter se collocuti sunt. Putin censuit usum Americanorum et Russorum benigniorem et familiariorem esse quam quisquam crederet. "Inter nostras nationes", inquit, "nullae quaestiones sunt, quae solvi non possint."
CONVENTUS AQUIANI ACTUS
Post colloquium Petropolitanum Bush et Putin Aquianum, in urbem Francogalliae, volaverunt, ubi duces octo civitatum quaestuosa industria potentium conventum egerunt. Participes, cum ex coetu discederent, nuntiaverunt sibi de incremento oeconomiae mundanae persuasum esse. Quod ad rem Iraquicam pertineret, se id acturos esse, ut Iraquia civitas stabilis et democratica fieret, quae nonnisi suis propriis iuribus uteretur.
QUID GEORGE BUSH DIXERIT
Praesidens George Bush, e conventu Aquianensi recens, in Iordaniam se contulit, ut de consilio pacis in Oriente Proximo restituendae cum Israelianis et Palaestinensibus deliberaret. Affirmavit Americanos coeptis de civitate Palaestinensium condenda toto capite annuere, sed monuit etiam fidem, quam Israelianis de civitate Iudaeorum defendenda dedissent, servandam esse.
ELISABET 50 ANNOS REGNAVIT
Postridie Kalendas Iunias (2.6.) quinquaginta anni acti erant, cum regina Britanniae Elisabet II regnum adepta est. Ad memoriam huius rei colendam regina die Lunae una cum filio Carolo et nepote Guillelmo officio divino in ecclesia Vestmonasteriensi celebrato interfuit. Eisdem sacris adfuit dominus illustrissimus Edmund Hillary, qui illo ipso coronationis die ad culmen Montis Everestii primus omnium ascenderat.
DE PERCONTATRO MARTIALI
Ordo Europaeus spatio cosmico investigando (ESA) suam expeditionem in aliam planetam incohavit, cum proprium percontatrum spatiale ex Cazastania ad stellam Martem versus emisit. Propositum est, ut hoc navigium iter suum quadringentarum fere milionum chiliometrorum iam ante finem huius anni emetiretur. Ei applicatum est instrumentum sensorium, quod solum planetae perscrutaretur ad cognoscendum, utrum ibi aqua aut alia vitae signa invenirentur necne.
DE PROMOTIONE SOLLEMNI
Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis in praesenti sollemnem promotionem magistrorum et doctorum agit. Quod festum academicum triduanum e variis celebrationibus constat, sed eo temporis momento summum fastigium assequitur, cum amplius ducenti magistri et plus centum doctores a promotore Sören Illman insignibus acadamicis ornantur. RP