Nuntii Latini 13.6.2003
 
POLONI UNIONEM COMPROBAVERUNT
Septimana vergente suffragium populare in Polonia factum est, quo cives sententiam rogati sunt, an patriam ad Unionem Europaeam adiungendam esse censerent necne. Sexaginta fere centesimae civium ad urnas accesserunt. Ex eis prope octoginta centesimae pro Unione sententiam dederunt. Poloni enim ab Europa libertatem, securitatem, prosperitatem exspectant. Eventu suffragii popularis palam facto praesidens Poloniae Alexander Kwasniewski monuit patriam suam in Unionem Europaeam accedendo in familiam Europae reverti. Inter praesidentatum eius Polonia, quae antea civitas satelles fuerat Unionis Sovieticae, cum NATOne sive Confoederatione Atlantica iam coniuncta est.

Summus fautor Unionis Europaeae fuit papa Ioannes Paulus II, qui censebat Poloniae, cum membrum esset Unionis, iustitiam historicam allatum iri. Multi autem ex Polonis, quorum maior pars sunt fideles catholici, legem Unionis fundamentalem vituperaverunt, quod in illa nulla mentio Dei et traditionis Christianae esset. Ad easdem vituperationes accessit praesidens Kwasniewski, quamvis atheus et communista, cum confessus est templum Christianum semper fuisse medium aedificium omnium urbium Europaearum neque mores Christianos ab antiquitate traditos esse neglegendos. Alii autem mutationibus oeconomicis cum Unione futuris sollicitantur.

MUSEUM BAGDATENSE APERIETUR
Museum archaeologicum Bagdatense, quod bello Iraquico confecto a latronibus vastabatur, mense Iulio rursus aperietur. Maior pars rerum pretiosarum, quae interisse putabantur, repertae sunt. Nam administri et operarii musei multas collectiones historicas ante bellum in cellis clandestinis aut domibus suis abscondiderant. Antea circiter centum septuaginta milia rerum expositarum perisse aut furto ablata esse aestimabantur. Nunc autem, rebus absconditis in museum restitutis, non plus quam tria milia desunt. Ex thesauris historicis maioris momenti tantum triginta tres nondum reperti sunt, inter eos tabulae antiquissimae litteris cuneatis scriptae.

MUMIA NEFERTITIS REPERTA
Archaeologi Britanni credunt se mumiam Nefertitis repperisse, quae pulchritudinis fama per totum orbem antiquum erat clarissima. Fuit coniux pharaonis Achenatenis, qui quarto decimo saeculo ante Christum natum in Aegypto regnavit. Cella, quod sepulcrum Nefertitis esse creditur, post investigationes duodecim annorum in Valle Regum prope Thebas inventa est. Post mortem Achenatenis et Nefertitis Aegyptii propter controversias religiosas nomina eorum ex monumentis deleverunt. Ideo de mumia a Britannis reperta disputatio orta est, quia quidam viri docti non credunt Nefertitim, quae gratiam popularem iam ante mortem perdidisset, in Valle Regum sepeliri potuisse.

Nuntios Latinos 13.6.2003 redegit Tuomo Pekkanen