THEODORICUS SACRE ET RENILDUS CAPELLE
RECITANT:

 Apollonius et Antiochus.

(6) Et post discessum adulescentis Antiochus rex vocat ad se dispensatorem suum fidelissimum nomine Taliarchum et dicit ei: "Taliarche, secretorum meorum fidelissime minister, scias quia Tyrius Apollonius invenit quaestionis meae solutionem. Ascende ergo navem confestim ad persequendum iuvenem, et dum veneris Tyrum in patriam eius, inquires inimicum eius, qui eum aut ferro aut veneno interimat. Postquam reversus fueris, libertatem accipies."
Taliarchus vero hoc audito adsumens pecuniam simulque venenum, navem ascendens petiit patriam Apollonii. Pervenit innocens tamen Apollonius prior ad patriam suam et introivit domum et aperto scrinio codicum suorum inquisivit quaestiones omnium philosophorum omniumque Chaldaeorum. Et dum aliud non invenisset nisi quod cogitaverat, ad semet ipsum locutus est dicens: "Quid agis, Apolloni? Quaestionem regis solvisti, filiam eius non accepisti, sed ideo dilatus es, ut neceris."
Atque ita onerari praecepit naves frumento. Ipse quoque Apollonius cum paucis comitantibus fidelissimis servis navem occulte ascendit, deferens secum multum pondus auri atque argenti sed et vestem copiosissimam, et hora noctis silentissima tertia tradidit se alto pelago.

(7) Alia vero die in civitate sua quaeritur a civibus suis ad salutandum et non inventus est. Fit tremor, sonat planctus ingens per totam civitatem. Tantus namque amor civium suorum erga eum erat, ut per multa tempora tonsores privarentur a publico, spectacula tollerentur, balnea clauderentur.
Et cum haec Tyri aguntur, supervenit ille Taliarchus, qui a rege Antiocho missus fuerat ad necandum iuvenem. Qui ut vidit omnia clausa, ait cuidam puero: "Indica mihi, si valeas, quae est haec causa, quod civitas ista in luctu moratur?" Cui puer ait: "O hominem inprobum! Scit et interrogat! Quis est enim, qui nesciat ideo hanc civitatem in luctu esse, quia princeps huius patriae nomine Apollonius reversus ab Antiochia subito nusquam conparuit?" Tunc Taliarchus dispensator regis hoc audito gaudio plenus rediit ad navem et tertia navigationis die attigit Antiochiam. Ingressusque ad regem ait: "Domine rex, laetare et gaude, quia iuvenis ille Tyrius Apollonius timens regni tui vires subito nusquam conparuit." Rex ait: "Fugere quidem potest, sed effugere non potest." Continuo huiusmodi edictum proposuit: "Quicumque mihi Tyrium Apollonium, contemptorem regni mei, vivum exhibuerit, accipiet auri talenta centum, qui vero caput eius attulerit, accipiet ducenta." Hoc edicto proposito non tantum eius inimici, sed etiam amici eius cupiditate ducebantur et ad indagandum properabant. Quaeritur Apollonius per terras, per montes, per silvas, per universas indagines, et non inveniebatur.

(8) Tunc iussit rex classes navium praeparari ad persequendum iuvenem. Sed moras facientibus his, qui classes navium praeparabant, devenit Apollonius civitatem Tharsiam.
Et deambulans iuxta litus visus est a quodam nomine Hellenico, cive suo, qui supervenerat ipsa hora. Et accedens ad eum Hellenicus ait: "Ave, rex Apolloni!" At ille salutatus fecit, quod potentes facere consueverunt: sprevit hominem plebeium. Tunc senex indignatus iterato salutavit eum et ait: "Ave, inquam, Apolloni, resaluta et noli despicere paupertatem nostram honestis moribus decoratam. Si enim scis, cavendum tibi est, si autem nescis, admonendus es. Audi, forsitan quod nescis, quia proscriptus es." Cui Apollonius ait: "Et quis patriae meae principem potuit proscribere?" Hellenicus ait: "Rex Antiochus." Apollonius ait: "Qua ex causa?" Hellenicus ait: "Quia quod pater est, tu esse voluisti." Apollonius ait: "Et quanti me proscripsit?" Hellenicus respondit: "Ut quicumque te vivum exhibuerit, centum auri talenta accipiat; qui vero caput tuum absciderit, accipiet ducenta. Ideoque moneo te: fugae praesidium manda."
Haec cum dixisset Hellenicus, discessit. Tunc iussit Apollonius revocari ad se senem et ait ad eum: "Rem fecisti optimam, ut me instrueres." Et iussit ei proferri centum talenta auri et ait: "Accipe, gratissimi exempli pauperrime, quia mereris; et puta te mihi caput a cervicibus amputasse et gaudium regi pertulisse. Et ecce habes pretium centum talenta auri, et puras manus a sanguine innocentis." Cui Hellenicus ait: "Absit, domine, ut huius rei causa praemium accipiam. Apud bonos enim homines amicitia praemio non conparatur."

 

 Daedalus et Icarus:

Daedalus interea Creten longumque perosus

exilium tactusque loci natalis amore

clausus erat pelago. "terras licet" inquit "et undas

obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:

omnia possideat, non possidet aera Minos."

dixit et ignotas animum dimittit in artes

naturamque novat. nam ponit in ordine pennas

a minima coeptas, longam breviore sequenti,

ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam

fistula disparibus paulatim surgit avenis;

tum lino medias et ceris alligat imas

atque ita conpositas parvo curvamine flectit,

ut veras imitetur aves. puer Icarus una

stabat et, ignarus sua se tractare pericla,

ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,

captabat plumas, flavam modo pollice ceram

mollibat lusuque suo mirabile patris

impediebat opus. postquam manus ultima coepto

inposita est, geminas opifex libravit in alas

ipse suum corpus motaque pependit in aura;

instruit et natum "medio" que "ut limite curras,

Icare," ait "moneo, ne, si demissior ibis,

unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:

inter utrumque vola. nec te spectare Booten

aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:

me duce carpe viam!" pariter praecepta volandi

tradit et ignotas umeris accommodat alas.

inter opus monitusque genae maduere seniles,

et patriae tremuere manus; dedit oscula nato

non iterum repetenda suo pennisque levatus

ante volat comitique timet, velut ales, ab alto

quae teneram prolem produxit in aera nido,

hortaturque sequi damnosasque erudit artes

et movet ipse suas et nati respicit alas.

hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,

aut pastor baculo stivave innixus arator

vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,

credidit esse deos. et iam Iunonia laeva

parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)

dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,

cum puer audaci coepit gaudere volatu

deseruitque ducem caelique cupidine tractus

altius egit iter. rapidi vicinia solis

mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;

tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,

remigioque carens non ullas percipit auras,

oraque caerulea patrium clamantia nomen

excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.

at pater infelix, nec iam pater, "Icare," dixit,

"Icare," dixit "ubi es? qua te regione requiram?"

"Icare" dicebat: pennas aspexit in undis

devovitque suas artes corpusque sepulcro

condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.