NUNTIUS PRO LINGUA LATINA Scripsit Victorius Ciarrocchi Pisaurensis Risum teneatis oportet, vos omnes qui haec verba latina legitis. Cum enim abhinc multos annos sermonis Latini usus neglectus iaceat et perpauci homines-inter doctos quoque viros!-lingua Latina viva uti velint vel potius valeant, multis legentibus hic nuntius fortasse ridiculus videbitur. Quae vis insit in verbis anglicis "The right man in the right place", omnes fere intellegunt. Sed ea sententia Latine verti potest his tantum quattuor verbis: "Homo aptus apto loco". Dicendum est igitur simplici atque huius aetatis necessitatibus accommodato sermone Latino complures uti posse. Praeterea nonnulli homines hodie computatris utuntur, quae in dandis accipiendisve nuntiis magno sunt emolumento. His instrumentis usi, cur inter se non scribunt, non interrogant, deque novis verbis Latine reddendis iudicium non ferunt omnes viri (magistri, discipuli, alii), quibus lingua Latina est cordi? Omnium Latinitatis cultorum animadversiones, quae non tantum iucundae, sed procul dubio utiles erunt, libenter legam, et huiusmodi colloquiorum-quamvis mihi exiguae sint ingenii vires-magno cum gaudio me participaturum esse spero. Sed nunc facere non possum quin de adulescentium condicionibus mentem meam aperiam. Quamvis enim plerique in scholis magistri sermonem Latinum neglegant, et saepe eos non pudeat splendidam hanc linguam oblivione obruere, tamen adulescentes non raro inveniuntur qui hodie Graece et Latine se exerceant, quique non ignorent quod quantumque Latinitatis studia ad ingenia formanda ac rerum civilium vim spiritumque fovendos valeant. Nolite ergo deterreri, optimi iuvenes, sermone Latino, quo saltem ad vestram linguam melius altiusque noscendam utamini. Si verba latina ad nostri temporis res condicionesque significandas deesse vobis videntur, non est causa cur huius linguae studium omittatis: eorum enim vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur, non desunt optima lexica,quorum auxilio nostri sermonis copia augeri potest. Ad adulescentes denique instituendos, suadetur ut hi de fructibus, quos Latinitatis studium parit, certiores fiant, iidemque per litteras Latine scriptas, inter se communicent. |