LATINITATEM VIVAM NOSCAMUS!


Quid sit "Latinitas viva"? Nonne mortuus est sermo Latinus? Una cum Imperio Romano saeculo quinto exeunte mortuus? Nihil falsius! Et non agitur de quodam errore, immo de ingente mendacio historico. Saeculo enim XVIIIo ineunte, Francogalli, cum linguam suam universalem facere vellent, hanc notionem "linguae mortuae" excogitaverunt ut infamem facerent linguam Latinam quae adhuc hoc munere linguae universalis functa erat. Nunquam autem vivere desinit et adhuc sunt homines qui ea lingua quottidie utuntur in scribendo et in colloquendo.

De his rebus, ecce nonnulli textus diversis linguis exarati:

Pourquoi le latin aujourd'hui.

Como (no) se enseña el Latin.

Por qué hablar y escribir latín hoy día.

Nuntius pro lingua Latina.

Latin today.

L'Europa alla ricerca di una lingua comune.

De Latine loquendo et scribendo hodiernis temporibus.

De praestanti methodo docendi ac discendi linguam latinam.

O Latinitas!

Lebendiges Latein.

Après Avignon.

_____________________________

 

Ecce nunc nonnulla exempla linguae Latinae vivae et/vel/aut modernae:

 

Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae bonum exemplum praebent Latinitatis modernae. Sono Finnico scilicet:

Nuntii Latini 16.5.2003.

Nuntii Latini 23.5.2003.

Nuntii Latini 30.5.2003.

Nuntii Latini 6.6.2003.

Nuntii Latini 13.6.2003.

Ad plura de hac statione radiophonica scienda adque proximos nuntios auscultendos, vade ad situm ejus interretialem:

http://www.yleradio1.fi/nuntii/

 

 Eadem res sed nunc ex statione Bremensi (ex urbe Bremen in Germania). Sonus est nunc Germanicus:

Nuntii Bremenses Mense Martii 2003:

Nuntii Bremenses mensis Aprilis 2003 :

Nuntii Bremenses Mense Junii 2003:

Nuntii Bremenses Mense Februarii 2002:

Nuntii Bremenses Mense Aprilis 2002:

Ad plura de hac statione "Radio Bremen" scienda adque proximos nuntios auscultendos, vade ad situm ejus interretialem:

http://www.radiobremen.de/online/latein/

 

 ""RADIO MELISSA" fuit parvum et jucundum experimentum a Fondatione Melissa Bruxellensi facta. Agebatur de phonocapsellis aliquid generis programmatis radiophonici continentis, latine scilicet, cum colloquiis, modis musicis, etc. En tibi nonnulla excerpta:

Ut plura scias de Fundatione (et commentariis) MELISSA, vade ad situm ejus interretialem: http://users.skynet.be/Melissalatina/

 

Iterum Fundationis Melissae gratia, ecce tres alia excerpta antiquiora:

  Denique quatuor textus a "Voce Latina" (Saarbrück in Germania) propositi praebuntur. Hi textus lentissime leguntur cum quantitatibus accentisque fortissime signatis. Thema tractata sunt recentiora et utilia erunt incipientibus. Recitatrix est Pr. Dr. Sigrides qui, una cum Pr. Dr. Eichenseer quotannis moderat seminaria Latinitatis vivae:

Si plura scire vellis de Societate Latina Saravipontana (et de commentariis ejus "VOX LATINA"):

http://www.voxlatina.uni-saarland.de/

 

 FABULAE NUBECULATAE LATINAE. Vide Titinum, Asterigem Alicemque! Preme Asterigem:

 LATINITAS VIVA IN TELA TOTIUS TERRAE. Naviga in mundo Latino per Interrete (ttt = www)

Et inter haec vincula ne amiseris hoc: "GREX LATINE LOQUENTIUM". Ibi disceptare poteris Latine cum hominibus totius orbis terrarum. Ad subnotandum (gratis est) preme hoc vinculum: Subnotatio Gregis.

_____________________________

Ad linguam Latinam vivam discendam, melior methodus est, procul dubio, methodus "ASSIMIL" sive "Lingua Latina sine Molestia". Est enim methodus moderna cum libro et phonocapsellis. Infeliciter tantum extat (adhuc) in versionibus Francogallica et Italica. Praebemus hic 17 primas lectiones versionis Francogallicae. Textus sunt in forma JPEG (i. e. imagines) quos imprimere sive exscribere poteris (dispositio "prospectus" sive horizontali) ut lectiones facilius sequere possis cum scapis "audio".

 

Textus (preme librum):

 

Phonoscapi (preme oratorem):

_____________________________

 

Potius ad usum scholarem pertinet methodus Oerbergiana sive "Lingua Latina per se Illustrata" a Johanni (Hans) Ørberg confecta. Haec methodus qui "directa" dicitur omnino Latine conscripta est, ita ut "universalem" dici potest cum omnes discipuli in toto orbe terrarum ea uti possint quaevis sit lingua sua propria et valde commendatur a fautoribus Latinitatis vivae. Sed cave! Agitur de methodo "viva" Linguae Latinae, minime autem de methodo "linguae Latinae vivae" cum nulla referentia insit temporum nostrorum: omnia stricte sunt "classica".

Si plus scire vellis, hic preme:

LINGUA LATINA PER SE ILLUSTRATA

_____________________________

Liber "Piper Salve", in Germania editus, sicut methodus Oerbergianus omnino Latine conscriptus est (praeter autem lexicum qui "Theodiscum-Latinum" et "Latinum-Theodiscum" est) sed lingua moderna sive hodierna docet.
Si plus scire vellis de hoc libro, preme hic:

PIPER SALVE.

_____________________________

 

Haec hactenus! Speramus hunc discum CD tibi auxilium fuisse ad Latinitatem vivam melius cognoscendam. Optime vale!